monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, IV <<<     >>> VI

Caput V

1 Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: "Et venit homo Dei ad Heli et dixit: Haec dicit Dominus: Revelatus revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi, ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit me, spernetur. Ecce dies veniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et virum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superaverit domus tuae, decident in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superaverit in domo tua, veniet adorare ei obolo argenti dicens: Iacta me in unam partem sacerdotii tui manducare panem."
Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa.
2 (Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum Iesum futura fuerat adumbrata est, et ad vetus testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad novum prophetia facti etiam ipsa, non verbi, id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat.
3 Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videat esse completa? Quando quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos remansit Iudaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum.
4 Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: "Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit, spernetur."
Quod enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: 2Revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharao, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi."
Quis patrum fuit huius in illa Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron?
5 De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam videmus impletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur, tenentur et videre nolentium oculis ingeruntur. "Ecce", inquit, "dies veniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et virum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius."
Ecce dies, qui praenuntiati sunt, iam venerunt.
6 Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe maeroris.
Proprie autem ad huius domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: "Et omnis qui superaverit domus tuae, decident in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: uno die morientur ambo."
Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo huius, quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron.
7 Mors quippe filiorum huius significavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad illum iam pertinet sacerdotem, cuius figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Iesu novi testamenti vero sacerdote dicuntur: "Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat; et aedificabo ei domum fidelem."
Ipsa est aeterna et superna Hierusalem. "Et transibit", inquit, "coram Christo meo omnibus diebus." Transibit dixit "conversabitur"; sicut superius dixerat de domo Aaron: "Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum."
Quod autem ait: "Coram Christo meo transibit," de ipsa domo utique intellegendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse mediator atque salvator.
8 Domus ergo eius coram illo transibit. Potest et transibit intellegi de morte ad vitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem saeculi huius ista mortalitas. Quod autem ait Deus: Qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat: non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra.
9 Et ne secundum hoc credatur homo in carnis huius effigie factus ad imaginem Dei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo: "Sub umbra alarum tuarum proteges me;" ut intellegant homines de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis rerum vocabulis ista dici.
Quod vero adiungitur: "Et erit, qui superaverit in domo tua, veniet adorare ei," non proprie de domo dicitur huius Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum Iesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam nunc usque non desunt.
10 Nam de illa domo huius Heli iam supra dictum erat: "Et omnis qui superaverit domus tuae, decident in gladio virorum."
Quo modo ergo hic vere dici potuit: "Et erit, qui superaverit in domo tua, veniet adorare ei," si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde superarit?
11 nisi quia illos intellegi voluit, qui pertinent ad stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit: "Reliquiae salvae fient" (unde et apostolus: "Sic ergo", inquit, "et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt)," quia de talibus reliquiis bene intellegitur esse, de quo dictum est: Qui superaverit in domo tua: profecto credit in Christum; sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt, qui, licet rarissime, tamen credant; et impletur in eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adiunxit: "Veniet adorare ei obolo argenti."
Cui adorare, nisi summo illi sacerdoti, qui et Deus est?
12 Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem Aaron ad hoc veniebant homines ad templum vel altare Dei, ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait: "Obolo argenti," nisi brevitate verbi fidei, de quo commemorat apostolus dictum: "Verbum consummans et brevians faciet Dominus super terram?"
Argentum autem pro eloquio poni psalmus testis est, ubi canitur: "Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum."
Quid ergo dicit iste, qui venit adorare sacerdoti Dei et sacerdoti Deo? "Iacta me in partem sacerdotii tui, manducare panem."
Nolo in patrum meorum conlocari honore, qui nullus est; iacta me in partem sacerdotii tui. "Elegi enim abiectus esse in domo Dei;" qualecumque et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tui.
13 Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cuius plebis ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: "Plebs sancta, regale sacerdotium."
Quamvis nonnulli "sacrificii tui" sint interpretati, non "sacerdotii tui"; quod nihilo minus eundem significat populum Christianum. Unde dicit apostolus Paulus: "Unus panis, unum corpus multi sumus."
Quod ergo addidit: "Manducare panem," etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: "Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita."
Ipsum est sacrificium; non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, qui legit, intellegat.
14 Brevis itaque ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur: "Iacta me in partem sacerdotii tui manducare panem;" ipse est obolus argenti, quia et breve est et eloquium Domini est habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, ubi ait: "Dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam" (haec quippe fuerant sacrificia Iudaeorum): ideo hic dixit: "Manducare panem," quod est in novo testamento sacrificium Christianorum.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Augustinus > 5